PTEROPHORI

PTEROPHORI
PTEROPHORI
Graece Πτεροφόροι, dicebantur Tabellarii apud Romanos, rem male gestam aut bellum annuntiantes a pinnis, quas in summo hastarum sixas gerebant. Hesych. Πτεροφόροι, τέλος τὸ ςτρατιωτικὸν. Quemadmodum contra laureatas hastas gerebant, aut laureatas tabellas adferebant, qui victoriae et rerum secundarum erant nuntii. Statius, l. 5. Sylv. 1. cum ex omnibus locis felices nuntios, nullum vero tristem nuntium, Domitiano ad venisse, dicere vult. ait. v. 92.
Omnia nam laetas pila attollentia frondes,
Nullaque famosâ signatur epistola pennâ.
Cur vero pinnis signatas lanceas praeferrent cum ad versa haberent nuntianda, nihil aliud fingi causae potest, quam magnae cumusdam et praecipitis celeritatis argumentum; quod longe maiori festinatione scilicet opus esset, in perferendis tristium casuum eventibus, quam in successibus prosperis nuntiandis: nam in his nuntiorum tarditas nihil poterat adferre periculi, in illis duplicata ccleritas requirebatur, ut quam primum im pendenti malo posset occurri. Nuntiis itaque et literis publicis perferendis destinati milites, si quid minus prosperi incidisset, in signum festinationis pinnas in summis hastis figebant, quô signô admoniti, qui Cursui publico praeerant, intelligerent non esse cessandum, sed rebus coeteris omissis, hos quam primum esse absolvendos et quasi pinnatâ velocitate dimittendos etc. Sed et quoslibet nuntios, tam rerum laetarum, quam tristium, Πτεροφόρους appellavit Plutarchus in vita Galbae, de quorum pennis sic legitur in Glossis vetustissimis MSS. Veredarii dicuntur a vebendo, qui festinanter in equis currunt, nec descendunt, de equis, antequam liberârins responsa sua: habent pennas in capite, ut inde intelligatur
festinatio itineris, daturque eis equus semper paratus, et quae seqq. Aliter dicti sunt Α᾿γγελιαφόροι et Frumentarii; cum Speculatoribus minime confundendi, quod fecit Vir magnus ad Sueton. Vide Salmas. ad Ael. Spartian. in Hadrano, c. 11. et Lampridium in Alexandro Severo, c. 58. nec non supra, ubi de Frumentariis, et Pinnatis literis.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • MILITES — I. MILITES Haeretici, qui alias Floriniani et Corpocratiani, sic dicti, quia de Militaribus fuerunt, Philastrius de Haeres. Part. 3. c. 10, II. MILITES qui aetate apud Romanos lecti, indicat Lex a Sempronio Graccho Tribuno Plebis lata: Ne quis… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • NUNTII Deorum — apud Poetas, tres, Iovis Mercurius, Iunonis Iris, Lunae seu Dianae Ops, de quibus vide Iul. Caes. Scaligerum Poetic. l. 3. c. 26. Inter personas Tragicas, tres Servorum eidem recensentur, quorum duae Nuntios exprimebant. Et quidem horum unus, ut… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • PINNATAE Literae — dicebantur olim infaustae rei nuntiae, sicut Laureatae felicia omnia referebant. Ut res laetas enim et bene gestas nuntiaturi, non solum cum tabellis laureatis, sed etiam summis hastis laurô vestitis veniebant: sic e contrario, qui res turbidas… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SPECULATORES — apud Firmicum l. 8. c. 26. Plutarcho in Galba, διοπτῆρες καὶ διάγγελοι, exploratores et annuntiatores, Dioni διόπται et ἐρευνηται, in Novo Test. quoque Σπεκουλάτωρες, ex antiquo in Legionibus apud romanos militâtunt et ab exploratoribus fuêre… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”